monumenta.ch > Plinius > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 56
{VI} quod ut eius temporis aestimatione in singulas amphoras centeni nummi statuantur, ex his tantum usura multiplicata semissibus, quae civilis ac modica est, in C. Caesaris Germanici fili principatu anno CLX singulas uncias vini costitisse, nobili exemplo docuimus referentes vitam Pomponii Secundi vatis cenamque quam principi illi dedit. tantum pecuniarum detinent apothecae!